Liber 4, Caput XXIV: Episcopos omnes a papa
jurisdictionem accipere.
Quod vero omnis ordinaria jurisdictio
episcoporum a papa immediate descendat, probatur, Primo ex figura Testamenti
veteris. Nam Num. 11 legimus, quod cum Moyses non posset solus regere totum
populum, Deus jussit adesse septuaginta seniores, et auferens de spiritu
Moysis, dedit illis, ut una cum Moyse populum regerent. Ubi notandum cum
Augustino quaest. 18 in lib. Num. istam ablationem spiritus a Moyse non
significare diminutionem spiritus in Moyse, quia tunc nihil profuisset Moysi
habere adjutores, si propterea ipse debilior factus esset, sed derivationem
virtutis seniorum a Moysis virtute: voluit enim Deus ostendere, in Moyse
residere totam auctoritatem, alios autem si quam habent, a Moyse habere.
Constat enim pontificem in Ecclesia eum locum habere, quem habuit Moyses in
populo Judaeorum.
Secondo, regimen ecclesiasticum est
monarchicum, ut supra ostendimus; ergo omnis auctoritas est in uno, et ab illo
in alios derivatur; sic enim se habent omnes monarchiae. Respondent, regimen
ecclesiasticum est monarchicum, sed temperatum ex aristocratia: et ideo praeter
monarcham, esse etiam alios praefectos inferiores, qui non sint vicarii summi
monarchae, sed absoluti principes: essent autem vicarii, si ab illo acciperent
auctoritatem.
At contra: nam aristocratia Ecclesiae
requirit quidem ut episcopi sint principes, et non siplices vicarii, sed non
requirit, ut isti principes instituantur a Deo, et a pontifice, sed solum ut
pontifex cogatur divina lege in variis Ecclesiae partibus diversos principes
ecclesiasticos constituere: quomodo si alicubi rex teneretur in singulis
provinciis non constituere praetores, aut praesides, sed veros duces ac
principes, qui provinciam, ut suam regerent, cum dependentia tamen ad regem.
Tertio, probatur ex illis quatuor
similitudinibus, quibus utitur Cyprianus lib. de unit. Eccles. ubi sedem Petri
comparat capiti, radici, fonti, soli. Nam in omni corpore virtus membrorum
derivatur a capite, in omni arbore virtus ramorum oritur ex radice, in omnibus
rivis aqua fluit ex fonte, omnium denique radiorum solarium lux est a sole.
Quarto, probatur ex inaequalitate
jurisdictioneum. Nam si Deus immediate conferret episcopis jurisdictionem,
omnes episcopi haberent aequalem jurisdictionem, sicut habent aequaliter
ordinis potestatem: Deus enim non determinavit unquam episcoporum
jurisdictionem; at modo unus episcopus habet unum oppidum, alios centum oppida,
alius multas provincias; non igitur a Deo, sed ab homine datur ejusmodi
jurisdictio: idcirco enim ille magnum, iste parvum populum regit, quia ita placuit
ei, qui jurisdictionem dedit, idest, principi totius Ecclesiae.
Quinto, si haberent episcopi a Deo suam
jurisdictionem, non posset pontifex illam auferre, aut mutare; non enim potest
pontifex aliquid agere contra Dei ordinationem: at certum est pontificem id
posse facere, et saepe fecisse. Unde b. Bernardus in epist. 131 ad Mediolanem.
«Potest,» inquit, «romana Ecclesia novos ordinare episcopatus, ubi hactenus non
fuerunt: potest eos, qui sunt, alios deprimere, alios sublimare, prout ratio
sibi dictaverit, ita ut de episcopo archiepiscopos creare liceat, et e converso
si necesse visum fuerit.»
Respondebunt: Episcopos habere
jurisdictionem a Deo, sed tamen sub pontifice; et ideo licere pontifici illam
tollere, vel mutare.
At contra: Nam apostoli habuerunt potestaem
sub Petro, et tamen quibus eam habuerunt immediate a Christo, non poterat
Petrus eam auferre, vel imminuere. Praeterea ordinis potestatem habent a Deo,
non potest pontifex eam ita tollere, ut ii, si velint, non possint ea uti: nam
presbyter etiamsi pontifex illum excommunicet, suspendat, interdicat, degradet;
tamen si velit, vere consecrabit. Denique in qualibet urbe clerus et populus
subjectus est episcopo: et tamen si quis de clero, vel populo habet immediate a
pontifice summo aliquam auctoritatem, non potest episcopus illam tollere, vel
imminuere. Eodem igitur modo si haberent episcopi a Christo auctoritatem suam,
non posset Christi vicarius eam tollere et minuere; vel dicant adversarii, ubi
Dominus ita subjecerit episcopos pontifici, ut voluerit etiam illa posse
mutari, quae ipsemet eis contulerit.
Respondent: Posse saltem pontificem auferre
materiam subjectam episcopo, idest, populum ejus alteri subjicere, et ea
ratione non proprie illi auferre jurisdictionem a Deo datam, sed efficere indirecte,
ut illam perdat. At cum potestas jurisdictionis relationem significet praelati
ad subditum: ex relativis autem uno posito, vel sublato, et alterum ponatur,
vel tollatur; si non potest episcopo auferri jurisdictio,non potest fieri, ut
populus non sit ei subjectus. Denique mirum omnino esset, si divina
providentia, quae suaviter cuncta disponit, noluisset per eum jurisdictionem
dari, per quem augeri, minui, atque adeo penitus tolli posse voluisset.
Sexto, si jure divino episcopi habent suam
jurisdictionem, ostendere debent aliquod verbum Dei, in quo haec eroum
jurisdictio fundetur: at nihil adferunt, nec adferre possunt adversarii, nisi
verba Domini dicta ad apostolos; illis autem verbis datur apostolis amplissima
jurisdictio in Ecclesiam universam, cam certe non concedunt episcopis
adversarii. Viderint igitur, quo firmamento sententiam suam defendant.
Septimo, accedant gravissima testimonia
duorum veterum, sanctissimorumque pontifcum. Innocentius I in epist. ad concil.
carthag. quae est 91 inter epistolas Augustini: «A Petro,» inquit, «ipse
episcopatus, et tota auctoritas nominis hujus emersit.» Et in epist. ad concil.
milevitan. quae est 93 inter epistolis Augustini: «Arbitror,» inquit, «omnes
fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, idest, sui nominis, et
honoris auctorem deferre debere.» Leo serm. 3 de assumpt. sua pontificat. «Si
quid,» inquit, «commune cum eo aliis voluit esse principibus, numquam nisi per
ipsum dedit, quidquid aliis non negavit.» Et epist. 89. «Hujus muneris sacramentum
ita Dominus ad omnium apostolorum officium voluit pertinere, ut in beatissimo
Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi
quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.»
Neque obstat, quod apostoli non acceperint a
Petro jurisdictionem, nam hic Leo loquitur de modo ordinario, quo Deus
Ecclesiae principibus, idest, episcopis confert dona sua, ac dicit, conferri
ordinarie per Petrum: Apostoli autem extraordinario privilegio a Christo
acceperunt suam jurisdictionem.
Accedant ultimo verba pontificis, quibus
utitur in creandis episcopis: sic enim ait: «Providemus Ecclesiae tali de tali
persona, et praeficimus eum in patrem et pastorem, ac episcopum ejusdem
Ecclesiae, committentes ei administrationem in temporalibus et spiritualibus,
in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, Amen.»
No comments:
Post a Comment