Wednesday, September 23, 2015

From "De Romano Pontifice": St Robert Bellarmine on episcopal jurisdiction




Liber 4, Caput XXIV: Episcopos omnes a papa jurisdictionem accipere.

Quod vero omnis ordinaria jurisdictio episcoporum a papa immediate descendat, probatur, Primo ex figura Testamenti veteris. Nam Num. 11 legimus, quod cum Moyses non posset solus regere totum populum, Deus jussit adesse septuaginta seniores, et auferens de spiritu Moysis, dedit illis, ut una cum Moyse populum regerent. Ubi notandum cum Augustino quaest. 18 in lib. Num. istam ablationem spiritus a Moyse non significare diminutionem spiritus in Moyse, quia tunc nihil profuisset Moysi habere adjutores, si propterea ipse debilior factus esset, sed derivationem virtutis seniorum a Moysis virtute: voluit enim Deus ostendere, in Moyse residere totam auctoritatem, alios autem si quam habent, a Moyse habere. Constat enim pontificem in Ecclesia eum locum habere, quem habuit Moyses in populo Judaeorum.

Secondo, regimen ecclesiasticum est monarchicum, ut supra ostendimus; ergo omnis auctoritas est in uno, et ab illo in alios derivatur; sic enim se habent omnes monarchiae. Respondent, regimen ecclesiasticum est monarchicum, sed temperatum ex aristocratia: et ideo praeter monarcham, esse etiam alios praefectos inferiores, qui non sint vicarii summi monarchae, sed absoluti principes: essent autem vicarii, si ab illo acciperent auctoritatem.

At contra: nam aristocratia Ecclesiae requirit quidem ut episcopi sint principes, et non siplices vicarii, sed non requirit, ut isti principes instituantur a Deo, et a pontifice, sed solum ut pontifex cogatur divina lege in variis Ecclesiae partibus diversos principes ecclesiasticos constituere: quomodo si alicubi rex teneretur in singulis provinciis non constituere praetores, aut praesides, sed veros duces ac principes, qui provinciam, ut suam regerent, cum dependentia tamen ad regem.

Tertio, probatur ex illis quatuor similitudinibus, quibus utitur Cyprianus lib. de unit. Eccles. ubi sedem Petri comparat capiti, radici, fonti, soli. Nam in omni corpore virtus membrorum derivatur a capite, in omni arbore virtus ramorum oritur ex radice, in omnibus rivis aqua fluit ex fonte, omnium denique radiorum solarium lux est a sole.

Quarto, probatur ex inaequalitate jurisdictioneum. Nam si Deus immediate conferret episcopis jurisdictionem, omnes episcopi haberent aequalem jurisdictionem, sicut habent aequaliter ordinis potestatem: Deus enim non determinavit unquam episcoporum jurisdictionem; at modo unus episcopus habet unum oppidum, alios centum oppida, alius multas provincias; non igitur a Deo, sed ab homine datur ejusmodi jurisdictio: idcirco enim ille magnum, iste parvum populum regit, quia ita placuit ei, qui jurisdictionem dedit, idest, principi totius Ecclesiae.

Quinto, si haberent episcopi a Deo suam jurisdictionem, non posset pontifex illam auferre, aut mutare; non enim potest pontifex aliquid agere contra Dei ordinationem: at certum est pontificem id posse facere, et saepe fecisse. Unde b. Bernardus in epist. 131 ad Mediolanem. «Potest,» inquit, «romana Ecclesia novos ordinare episcopatus, ubi hactenus non fuerunt: potest eos, qui sunt, alios deprimere, alios sublimare, prout ratio sibi dictaverit, ita ut de episcopo archiepiscopos creare liceat, et e converso si necesse visum fuerit.»

Respondebunt: Episcopos habere jurisdictionem a Deo, sed tamen sub pontifice; et ideo licere pontifici illam tollere, vel mutare.

At contra: Nam apostoli habuerunt potestaem sub Petro, et tamen quibus eam habuerunt immediate a Christo, non poterat Petrus eam auferre, vel imminuere. Praeterea ordinis potestatem habent a Deo, non potest pontifex eam ita tollere, ut ii, si velint, non possint ea uti: nam presbyter etiamsi pontifex illum excommunicet, suspendat, interdicat, degradet; tamen si velit, vere consecrabit. Denique in qualibet urbe clerus et populus subjectus est episcopo: et tamen si quis de clero, vel populo habet immediate a pontifice summo aliquam auctoritatem, non potest episcopus illam tollere, vel imminuere. Eodem igitur modo si haberent episcopi a Christo auctoritatem suam, non posset Christi vicarius eam tollere et minuere; vel dicant adversarii, ubi Dominus ita subjecerit episcopos pontifici, ut voluerit etiam illa posse mutari, quae ipsemet eis contulerit.

Respondent: Posse saltem pontificem auferre materiam subjectam episcopo, idest, populum ejus alteri subjicere, et ea ratione non proprie illi auferre jurisdictionem a Deo datam, sed efficere indirecte, ut illam perdat. At cum potestas jurisdictionis relationem significet praelati ad subditum: ex relativis autem uno posito, vel sublato, et alterum ponatur, vel tollatur; si non potest episcopo auferri jurisdictio,non potest fieri, ut populus non sit ei subjectus. Denique mirum omnino esset, si divina providentia, quae suaviter cuncta disponit, noluisset per eum jurisdictionem dari, per quem augeri, minui, atque adeo penitus tolli posse voluisset.

Sexto, si jure divino episcopi habent suam jurisdictionem, ostendere debent aliquod verbum Dei, in quo haec eroum jurisdictio fundetur: at nihil adferunt, nec adferre possunt adversarii, nisi verba Domini dicta ad apostolos; illis autem verbis datur apostolis amplissima jurisdictio in Ecclesiam universam, cam certe non concedunt episcopis adversarii. Viderint igitur, quo firmamento sententiam suam defendant.

Septimo, accedant gravissima testimonia duorum veterum, sanctissimorumque pontifcum. Innocentius I in epist. ad concil. carthag. quae est 91 inter epistolas Augustini: «A Petro,» inquit, «ipse episcopatus, et tota auctoritas nominis hujus emersit.» Et in epist. ad concil. milevitan. quae est 93 inter epistolis Augustini: «Arbitror,» inquit, «omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, idest, sui nominis, et honoris auctorem deferre debere.» Leo serm. 3 de assumpt. sua pontificat. «Si quid,» inquit, «commune cum eo aliis voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit.» Et epist. 89. «Hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium voluit pertinere, ut in beatissimo Petro apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.»

Neque obstat, quod apostoli non acceperint a Petro jurisdictionem, nam hic Leo loquitur de modo ordinario, quo Deus Ecclesiae principibus, idest, episcopis confert dona sua, ac dicit, conferri ordinarie per Petrum: Apostoli autem extraordinario privilegio a Christo acceperunt suam jurisdictionem.


Accedant ultimo verba pontificis, quibus utitur in creandis episcopis: sic enim ait: «Providemus Ecclesiae tali de tali persona, et praeficimus eum in patrem et pastorem, ac episcopum ejusdem Ecclesiae, committentes ei administrationem in temporalibus et spiritualibus, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, Amen.»