CAPUT PRIMUM
DE NOMINE ECCLESIÆ
Controversia de Ecclesia militante, multas habet partes. Primum enim de ipsa secundum se agendum erit; tum de membris ejus, hoc est, de clericis, de monachis, de laicis. Rursum autem de Ecclesia militante secundum se considerata, de qua nunc disputare aggredimur, tres sunt præcipue controversiæ. Prima est, de nomine et definitione Ecclesiæ. Secunda, de qualitate, seu de visibilitate ejusdem. Tertia, de notis, quibus ea certo cognosci potest.
A prima nunc exordiemur; si tamen antea propter studiosos nomina eorum auctorum notaverimus, qui de Ecclesia scripserunt, seu potius eorum quorum nos libros legimus; nec enim omnes legimus. Igitur scripserunt de hoc argumento b. Augustin. lib. de unitate Ecclesiæ; b. Cyprianus librum ejusdem tituli, necnon Optatus lib. 6. contra Parmenianum. Ex recentioribus scripsit Thomas Waldensis tom. 1. lib. 2. doctrinæ fidei cap. 8. 9. 10. etc. Joan. de Turrecremata summam de Ecclesia; Joannes Driedo in lib. 4. de dogmatibus ecclesiasticis, cap. 2. Albertus Pighius controversia 3. cardinalis Hosius in confessione, in explicatione symboli, et lib. 5. contra prolegomena Brentii; Petrus a Soto 1. part. defensionis suæ contra Brentium. Joannes a Daventria in confut. 7. artic. Confessionis Augustanæ; Joannes Cochlæus Philippica 4. et in lib. de Scripturæ et Ecclesiæ auctoritate: Joannes Eckius initio sui Enchiridii, Alphonsus a Castro lib. 6. cont. hæres. Melchior Canus lib. 4. de locis. Joannes Antonius Delphinus in libris trib. de Ecclesia, Joannes a Lovanio in explicat. symboli, et omnes alii, qui symbolum exposuerunt. Franciscus Turrianus in libris duobus de Ecclesia, et ordinat. ministr. Post quos, anno 1577. ineunte, nos hæc ipsa, quæ nunc emittimus in lucem in scholis disputavimus. A quo tempore scripsit etiam de eodem argumento Gregorius de Valentia in sua Analysi fidei catholicæ part. 6. et scripserunt etiam alii, sed non vacavit per alias occupationes eorum libros evolvere.
Venio nunc ad propositam disputationem: Ac ut primum de nomine, deinde de re ipsa dicamus, Ecclesiæ nomen est græcum, deduciturque a verbo εκκαλεω, quod est evoco. Itaque Ecclesia est evocatio, sive coetus vocatorum. Dicitur autem populus Dei coetus vocatorum, quia nemo ad hunc populum se adjungit per se, et suo proprio instinctu, sed omnes quotquot veniunt, a Dei vocatione præveniuntur. Est enim vocatio primum beneficium, quod sancti a Deo recipiunt: Quos vocavit, inquit apostolus Rom. 8. hos justificavit: quos justificavit, hos et magnificavit. Et Actor. 2. Quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Hinc toties apostolus Christianos appelat vocatos, in omnibus fere epistolis.
Sunt autem tria circa hoc nomen notanda. Primo, nomen Ecclesiæ cum aliquo adjuncto, posse et in bonam et in malam partem accipi; dicitur enim: Ecclesia malignantium psalm. 25. Et Ecclesia sanctorum psalm. 88. Absolute autem positum hoc nomen, non intelligi nisi de Ecclesia Christi; excepto uno loco Act. 19. ubi de populo ethnicorum dicitur: Erat enim Ecclesia Confusa.
Secundo, nota cum Augustino in psal. 81. in illud: Deus stetit in synagoga Deorum: tametsi eadem sit Ecclesia veteris Testamenti et novi, quoad essentiam; tamen quia status Ecclesiæ novi Testamenti est longe excellentior, ideo etiam nomina esse distincta. Nam populus veteris Testamenti proprie dicitur synagoga, idest, congregatio, populus novi Testamenti nusquam dicitur synagoga, sed semper Ecclesia, idest, evocatio. Congregari enim commune est hominibus cum bestiis: at evocari proprium est hominum. Neque refert, quod populus Judæorum in Testamento veteri passim vocatur etiam Ecclesia: nam tam synagoga, quam Ecclesia apud Hebræos dicitur a congregando עדה quod vertimus synagoga, dicitur a יען congregare. Similiter, קהל, idest, Ecclesia, dicitur a קהל congregari. Itaque sunt nomina duo, sed idem prorsus significant.
Tertio nota, quemadmodum civitas nunc significat coetum hominum, nunc locum, in quo coetus ille habitat, ita etiam Ecclesiam in Scripturis nunc significare coetum fidelium, ut Rom. 16. Salutant vos omnes Ecclesiæ Asiæ, nunc locum ipsum, in quo fideles congregantur, ut Judith 6. Omnis populus per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt, quamquam nos nunc solum de Ecclesia,ut coetum fidelium significat, disputamus.

No comments:
Post a Comment